monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 3
Caput, inquit, suum non discooperiet Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi venit aetatem, semper eius gloria protegendus est: et vestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ovis confecta velleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam . Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice vestimenta . 'Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur' . Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. 'Anima quae peccaverit, ipsa morietur' . Quamvis ille sit dives, quamvis potens, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non videtur. Quod si resurgit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit , intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit.